1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2haec loqueris filiis Israhel
homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel
si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur
populus terrae lapidabit eum
3et ego ponam faciem meam contra illum
succidamque eum de medio populi sui
eo quod dederit de semine suo Moloch
et contaminaverit sanctuarium meum
ac polluerit nomen sanctum meum
4quod si neglegens populus terrae
et quasi parvipendens imperium meum
dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch
nec voluerit eum occidere
5ponam faciem meam super hominem illum et
cognationem eius
succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei
ut fornicarentur cum Moloch
de medio populi sui
6anima quae declinaverit ad magos et ariolos
et fornicata fuerit cum eis
ponam faciem meam contra eam
et interficiam illam de medio populi sui
7sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester
8custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos
9qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum
10si moechatus quis fuerit cum uxore alterius
et adulterium perpetrarit cum coniuge
proximi sui
morte moriantur et moechus et adultera
11qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui
morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
12si quis dormierit cum nuru sua
uterque moriantur quia scelus operati sunt
sanguis eorum sit super eos
13qui dormierit cum masculo coitu femineo
uterque operati sunt nefas morte moriantur
sit sanguis eorum super eos
14qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius
scelus operatus est vivus ardebit cum eis
nec permanebit tantum nefas in medio vestri
15qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur
pecus quoque occidite
16mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo
sanguis eorum sit super eos
17qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae
et viderit turpitudinem eius
illaque conspexerit fratris ignominiam
nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui
eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint
et portabunt iniquitatem suam
18qui coierit cum muliere in fluxu menstruo
et revelaverit turpitudinem eius
ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui
19turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non
discoperies
qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit
portabunt ambo iniquitatem suam
20qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui
et revelaverit ignominiam cognationis suae
portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur
21qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam
turpitudinem fratris sui revelavit
absque filiis erunt
22custodite leges meas atque iudicia et facite ea
ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
23nolite ambulare in legitimis nationum
quas ego expulsurus sum ante vos
omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
24vobis autem loquor
possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem
terram fluentem lacte et melle
ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis
25separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo
et avem mundam ab inmunda
ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra
et quae vobis ostendi esse polluta
26eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus
et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
27vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur
lapidibus obruent eos
sanguis eorum sit super illos