1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit
a termino Edom desertum Sin contra meridiem
et usque ad extremam partem australis plagae
2initium eius a summitate maris Salsissimi
et a lingua eius quae respicit meridiem
3egrediturque contra ascensum Scorpionis
et pertransit in Sina
ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom
ascendens Addara et circumiens Caricaa
4atque inde pertransiens in Asemona
et perveniens ad torrentem Aegypti
eruntque termini eius mare Magnum
hic erit finis meridianae plagae
5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum
usque ad extrema Iordanis
et ea quae respiciunt aquilonem
a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba
ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
7et tendens usque ad terminos Debera
de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala
quae est ex adverso ascensionis Adommim
ab australi parte torrentis
transitque aquas quae vocantur fons Solis
et erunt exitus eius ad fontem Rogel
8ascenditque per convallem filii Ennom
ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem
et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom
ad occidentem
in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa
et pervenit usque ad vicos montis Ephron
inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir
transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon
et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere
inclinaturque Sechrona et transit montem Baala
pervenitque in Iebnehel
et maris Magni contra occidentem fine concluditur
12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum
Iuda
sicut praeceperat ei Dominus
Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach
Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir
quae prius vocabatur Cariathsepher id est Civitas litterarum
16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam
dabo illi Axam filiam meam uxorem
17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior
deditque ei Axam filiam suam uxorem
18quae cum pergerent simul
suasit viro
ut peteret a patre suo agrum
suspiravitque ut sedebat in asino
cui Chaleb quid habes inquit
19at illa respondit da mihi benedictionem
terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam
dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda
iuxta terminos Edom a meridie
Cabsehel et Eder et Iagur
22et Cina et Dimona
Adeda
23et Cedes et Asor Iethnan
24Zif et Thelem
Baloth
25et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
26Aman
Same et Molada
27et Asergadda et Asemon
Bethfeleth
28et Asersual et Bersabee et Baziothia
29Bala et Hiim
Esem
30et Heltholad Exiil et Harma
31Siceleg et Medemena et Sensenna
32Lebaoth et Selim et Aenremmon
omnes civitates viginti novem et villae earum
33in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
34et Azanoe
et Aengannim Thaffua et Aenaim
35et Hierimoth
Adulam Soccho et Azeca
36et Saraim
Adithaim et Gedera et Giderothaim
urbes quattuordecim et villae earum
37Sanan et Adesa et Magdalgad
38Delean et Mesfa et Iecthel
39Lachis et Bascath et Aglon
40Thebbon et Lehemas et Chethlis
41et Gideroth
Bethdagon et Neema et Maceda
civitates sedecim et villae earum
42Labana et Aether et Asan
43Ieptha et Esna et Nesib
44Ceila et Achzib et Maresa
civitates novem et villae earum
45Accaron cum vicis et villulis suis
46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum
et viculos eius
47Azotus cum vicis et villulis suis
Gaza cum viculis et villulis suis
usque ad torrentem Aegypti
mare Magnum terminus eius
48et in monte Samir et Iether et Soccho
49et Edenna
Cariathsenna haec est Dabir
50Anab et Isthemo et Anim
51Gosen et Olon et Gilo
civitates undecim et villae earum
52Arab et Roma et Esaan
53Ianum et Bethafua et Afeca
54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior
civitates novem et villae earum
55Maon et Chermel et Zif et Iotae
56Iezrehel et Iucadam et Zanoe
57Accaim Gebaa et Thamna
civitates decem et villae earum
58Alul et Bethsur et Gedor
59Mareth et Bethanoth et Elthecen
civitates sex et villae earum
60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba
civitates duae et villae earum
61in deserto Betharaba Meddin et Schacha
62Anepsan et civitas Salis et Engaddi
civitates sex et villae earum
63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere
habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem
usque in praesentem diem