1respondens autem Dominus Iob de turbine ait
2accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
3numquid irritum facies iudicium meum
et condemnabis me ut tu iustificeris
4et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
5circumda tibi decorem et in sublime erigere
et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
6disperge superbos furore tuo
et respiciens omnem arrogantem humilia
7respice cunctos superbos et confunde eos
et contere impios in loco suo
8absconde eos in pulvere simul
et facies eorum demerge in foveam
9et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
10ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
11fortitudo eius in lumbis eius
et virtus illius in umbilicis ventris eius
12constringit caudam suam quasi cedrum
nervi testiculorum eius perplexi sunt
13ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
14ipse principium est viarum Dei
qui fecit eum adplicabit gladium eius
15huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
16sub umbra dormit in secreto calami et locis
humentibus
17protegunt umbrae umbram eius
circumdabunt eum salices torrentis
18ecce absorbebit fluvium et non mirabitur
habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
19in oculis eius quasi hamo capiet eum
et in sudibus perforabit nares eius
20an extrahere poteris Leviathan hamo
et fune ligabis linguam eius
21numquid pones circulum in naribus eius
et armilla perforabis maxillam eius
22numquid multiplicabit ad te preces
aut loquetur tibi mollia
23numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
24numquid inludes ei quasi avi
aut ligabis illum ancillis tuis
25concident eum amici divident illum negotiatores
26numquid implebis sagenas pelle eius
et gurgustium piscium capite illius
27pone super eum manum tuam
memento belli nec ultra addas loqui
28ecce spes eius frustrabitur eum
et videntibus cunctis praecipitabitur