1respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae
indica mihi si habes intellegentiam
5quis posuit mensuras eius si nosti
vel quis tetendit super eam lineam
6super quo bases illius solidatae sunt
aut quis dimisit lapidem angularem eius
7cum me laudarent simul astra matutina
et iubilarent omnes filii Dei
8quis conclusit ostiis mare
quando erumpebat quasi de vulva procedens
9cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
11et dixi usque huc venies et non procedes amplius
et hic confringes tumentes fluctus tuos
12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo
et ostendisti aurorae locum suum
13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
16numquid ingressus es profunda maris
et in novissimis abyssi deambulasti
17numquid apertae tibi sunt portae mortis
et ostia tenebrosa vidisti
18numquid considerasti latitudines terrae
indica mihi si nosti omnia
19in qua via habitet lux
et tenebrarum quis locus sit
20ut ducas unumquodque ad terminos suos
et intellegas semitas domus eius
21sciebas tunc quod nasciturus esses
et numerum dierum tuorum noveras
22numquid ingressus es thesauros nivis
aut thesauros grandinis aspexisti
23quae praeparavi in tempus hostis
in diem pugnae et belli
24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
26ut plueret super terram absque homine
in deserto ubi nullus mortalium commoratur
27ut impleret inviam et desolatam
et produceret herbas virentes
28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
30in similitudinem lapidis aquae durantur
et superficies abyssi constringitur
31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis
aut gyrum Arcturi poteris dissipare
32numquid producis luciferum in tempore suo
et vesperum super filios terrae consurgere facis
33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
34numquid elevabis in nebula vocem tuam
et impetus aquarum operiet te
35numquid mittes fulgura et ibunt
et revertentia dicent tibi adsumus
36quis posuit in visceribus hominis sapientiam
vel quis dedit gallo intellegentiam
37quis enarravit caelorum rationem
et concentum caeli quis dormire faciet
38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
39numquid capies leaenae praedam
et animam catulorum eius implebis
40quando cubant in antris et in specubus insidiantur
41quis praeparat corvo escam suam
quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos