1ecce omnia et vidit oculus meus
et audivit auris mea et intellexi singula
2secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
3sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
4prius vos ostendens fabricatores mendacii
et cultores perversorum dogmatum
5atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
6audite ergo correptiones meas
et iudicium labiorum meorum adtendite
7numquid Deus indiget vestro mendacio
ut pro illo loquamini dolos
8numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
9aut placebit ei quem celare nihil potest
aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
10ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
11statim ut se commoverit turbabit vos
et terror eius inruet super vos
12memoria vestra conparabitur cineri
et redigentur in lutum cervices vestrae
13tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
14quare lacero carnes meas dentibus meis
et animam meam porto in manibus meis
15etiam si occiderit me in ipso sperabo
verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
16et ipse erit salvator meus
non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
17audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
18si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
19quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
20duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
21manum tuam longe fac a me
et formido tua non me terreat
22et voca me et respondebo tibi
aut certe loquar et tu responde mihi
23quantas habeo iniquitates et peccata
scelera mea et delicta ostende mihi
24cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
25contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam
et stipulam siccam persequeris
26scribis enim contra me amaritudines
et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
27posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas
et vestigia pedum meorum considerasti
28qui quasi putredo consumendus sum
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea