1respondens autem Sophar Naamathites dixit
2numquid qui multa loquitur non et audiet
aut vir verbosus iustificabitur
3tibi soli tacebunt homines
et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius
et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo
quam meretur iniquitas tua
7forsitan vestigia Dei conprehendes
et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
8excelsior caelo est et quid facies
profundior inferno et unde cognosces
9longior terrae mensura eius et latior mari
10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11ipse enim novit hominum vanitatem
et videns iniquitatem nonne considerat
12vir vanus in superbiam erigitur
et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te
et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15tum levare poteris faciem tuam absque macula
et eris stabilis et non timebis
16miseriae quoque oblivisceris
et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam
et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
18et habebis fiduciam proposita tibi spe
et defossus securus dormies
19requiesces et non erit qui te exterreat
et deprecabuntur faciem tuam plurimi
20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae