1ad Moab
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
vae super Nabo quoniam vastata est et confusa
capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit
2non est ultra exultatio in Moab
contra Esebon cogitaverunt malum
venite et disperdamus eam de gente
ergo silens conticesces sequeturque te gladius
3vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna
4contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius
5per ascensum enim Luaith plorans ascendet in
fletu
quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis
audierunt
6fugite salvate animas vestras
et eritis quasi myrice in deserto
7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis
et in thesauris tuis
tu quoque capieris
et ibit Chamos in transmigrationem
sacerdotes eius et principes eius simul
8et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur
et peribit vallis et dissipabuntur campestria
quoniam dixit Dominus
9date florem Moab quia floriens egredietur
et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles
10maledictus qui facit opus Domini fraudulenter
et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine
11fertilis fuit Moab ab adulescentia sua
et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas
et in transmigrationem non abiit
idcirco permansit gustus eius in eo
et odor eius non est inmutatus
12propterea ecce dies veniunt dicit Dominus
et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum
et vasa eius exhaurient
et lagoenas eorum conlident
13et confundetur Moab a Chamos
sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam
14quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum
15vastata est Moab et civitates illius ascenderunt
et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem
ait Rex Dominus exercituum nomen ei
16prope est interitus Moab ut veniat
et malum eius velociter adcurret nimis
17consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius
et universi qui scitis nomen eius
dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus
18descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon
quoniam vastator Moab ascendet ad te
dissipabit munitiones tuas
19in via sta et prospice habitatio Aroer
interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit
20confusus est Moab quoniam victus est
ululate et clamate
adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab
21et iudicium venit ad terram campestrem
super Helon et super Iaesa et super Mefath
22et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
23et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
24et super Carioth et super Bosra
et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt
25abscisum est cornu Moab
et brachium eius contritum est ait Dominus
26inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est
et adlidet manum Moab in vomitu suo
et erit in derisum etiam ipse
27fuit enim in derisum tibi Israhel
quasi inter fures repperisses eum
propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es
captivus duceris
28relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab
et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis
29audivimus superbiam Moab superbus est valde
sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam
et altitudinem cordis illius
30ego scio ait Dominus iactantiam eius
et quod non sit iuxta eam virtus eius
nec iuxta quod poterat conata sit facere
31ideo super Moab heiulabo
et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis
lamentantes
32de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema
propagines tuae transierunt mare
usque ad mare Iazer pervenerunt
super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit
33ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab
et vinum de torcularibus sustuli
nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit
34de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam
a Segor usque ad Oronaim vitula conternante
aquae quoque Namrim pessimae erunt
35et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis
et sacrificantem diis eius
36propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit
et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum
quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt
37omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit
in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
38super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus
quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
39quomodo victa est et ululaverunt
quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est
eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo
40haec dicit Dominus
ecce quasi aquila evolabit
et extendet alas suas ad Moab
41capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt
et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
42et cessabit Moab esse populus
quoniam contra Dominum gloriatus est
43pavor et fovea et laqueus super te
o habitator Moab ait Dominus
44qui fugit a facie pavoris cadet in foveam
et qui conscenderit de fovea capietur laqueo
adducam enim super Moab annum visitationis eorum
dicit Dominus
45in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes
quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon
et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus
46vae tibi Moab peristi popule Chamos
quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem
47et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus
hucusque iudicia Moab