1audivit autem Saphatias filius Matthan
et Gedelias filius
Phassur
et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae
sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens
2haec dicit Dominus
quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste
qui autem profugerit ad Chaldeos vivet
et erit anima eius sospes et vivens
3haec dicit Dominus
tradenda tradetur civitas haec in manu
exercitus regis Babylonis
et capiet eam
4et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste
de industria enim dissolvit manus virorum bellantium
qui remanserunt in civitate hac
et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec
siquidem homo hic non quaerit pacem populi
huius sed malum
5et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est
nec enim fas est regem vobis quicquam negare
6tulerunt ergo Hieremiam
et proiecerunt eum in lacu Melchiae
filii Ammelech
qui erat in vestibulo carceris
et submiserunt Hieremiam in funibus
et in lacum non erat aqua sed lutum
descendit itaque Hieremias in caenum
7audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus
qui erat in domo regis
quod misissent Hieremiam in lacum
porro rex sedebat in porta Beniamin
8et egressus est Abdemelech de domo regis
et locutus est ad regem dicens
9domine mi rex malefecerunt viri isti omnia
quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam
mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame
non sunt enim panes ultra in civitate
10praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens
tolle tecum hinc triginta viros
et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur
11adsumptis ergo Abdemelech secum viris
ingressus est domum regis quae erat sub cellario
et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant
et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos
12dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam
pone veteres pannos et haec scissa et putrida
sub cubitu manuum tuarum et subter
funes
fecit ergo Hieremias sic
13et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu
mansit autem Hieremias in vestibulo carceris
14et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam
ad ostium tertium quod erat in domo Domini
et dixit rex ad Hieremiam
interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
15dixit autem Hieremias ad Sedeciam
si adnuntiavero tibi numquid non interficies me
et si consilium tibi dedero non me audies
16iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens
vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc
si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum
qui quaerunt animam tuam
17et dixit Hieremias ad Sedeciam
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
si profectus exieris ad principes regis Babylonis
vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni
et salvus eris tu et domus tua
18si autem non exieris ad principes regis Babylonis
tradetur civitas haec in manu Chaldeorum
et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum
19et dixit rex Sedecias ad Hieremiam
sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos
ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi
20respondit autem Hieremias non te tradent
audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te
et bene tibi erit et vivet anima tua
21quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus
22ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda
educentur ad principes regis Babylonis
et ipsae dicent seduxerunt te et praevaluerunt adversum te
viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos
et recesserunt a te
23et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos
et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris
et civitatem hanc conburet igni
24dixit ergo Sedecias ad Hieremiam
nullus sciat verba haec et non morieris
25si autem audierint principes quia locutus sum tecum
et venerint ad te et dixerint tibi
indica nobis quid locutus sis cum rege
ne celes nos et non te interficiemus
et quid locutus est tecum rex
26dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege
ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
27venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam
et interrogaverunt eum
et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex
et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum
28mansit vero Hieremias in vestibulo carceris
usque ad diem quo capta est Hierusalem
et factum est ut caperetur Hierusalem