1et factum est verbum Domini ad me dicens
2vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus
recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam
et caritatem disponsationis tuae
quando secuta me es in deserto in terra quae non
seminatur
3sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius
omnes qui devorant eum delinquunt
mala venient super eos dicit Dominus
4audite verbum Domini domus Iacob
et omnes cognationes domus Israhel
5haec dicit Dominus
quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis
quia elongaverunt a me
et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt
6et non dixerunt ubi est Dominus
qui ascendere nos fecit de terra Aegypti
qui transduxit nos per desertum
per terram inhabitabilem et inviam
per terram sitis et imaginem mortis
per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo
7et induxi vos in terram Carmeli
ut comederetis fructum eius et optima illius
et ingressi contaminastis terram meam
et hereditatem meam posuistis in abominationem
8sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus
et tenentes legem nescierunt me
et pastores praevaricati sunt in me
et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
9propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus
et cum filiis vestris disceptabo
10transite ad insulas Cetthim et videte
et in Cedar mittite et considerate vehementer
et videte si factum est huiuscemodi
11si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii
populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum
12obstupescite caeli super hoc
et portae eius desolamini vehementer dicit Dominus
13duo enim mala fecit populus meus
me dereliquerunt fontem aquae vivae
ut foderent sibi cisternas
cisternas dissipatas quae continere non valent aquas
14numquid servus est Israhel aut vernaculus
quare ergo est factus in praedam
15super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam
posuerunt terram eius in solitudinem
civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis
16filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad
verticem
17numquid non istud factum est tibi
quia dereliquisti Dominum Deum tuum
eo tempore quo ducebat te per viam
18et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam
et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
19arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te
scito et vide quia malum et amarum est
reliquisse te Dominum Deum tuum
et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum
20a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea
et dixisti non serviam
in omni enim colle sublimi
et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix
21ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum
quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
22si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith
maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
23quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi
vide vias tuas in convalle scito quid feceris
cursor levis explicans vias tuas
24onager adsuetus in solitudine
in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui
nullus avertet eam
omnes qui quaerunt eam non deficient
in menstruis eius invenient eam
25prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti
et dixisti desperavi nequaquam faciam
adamavi quippe alienos et post eos ambulabo
26quomodo confunditur fur quando deprehenditur
sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum
principes et sacerdotes et prophetae eorum
27dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti
verterunt ad me tergum et non faciem
et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos
28ubi sunt dii tui quos fecisti tibi
surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae
secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda
29quid vultis mecum iudicio contendere
omnes dereliquistis me dicit Dominus
30frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt
devoravit gladius vester prophetas vestros
quasi leo vastator
31generatio vestra
videte verbum Domini
numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina
quare ergo dixit populus meus
recessimus non veniemus ultra ad te
32numquid obliviscitur virgo ornamenti sui
sponsa fasciae pectoralis suae
populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
33quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem
quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium
non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi
35et dixisti absque peccato et innocens ego sum
et propterea avertatur furor tuus a me
ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi
36quam vilis es facta nimis iterans vias tuas
et ab Aegypto confunderis sicut confusa es ab Assur
37nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum
quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam
et nihil habebis prosperum