1haec dicit Dominus
caelum sedis mea et terra scabillum pedum
meorum
quae ista domus quam aedificabitis mihi
et quis iste locus quietis meae
2omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus
ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum
et contritum spiritu et trementem sermones meos
3qui immolat bovem quasi qui interficiat virum
qui mactat pecus quasi qui excerebret canem
qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat
qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo
haec omnia elegerunt in viis suis
et in abominationibus suis anima eorum delectata est
4unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis
quia vocavi et non erat qui responderet
locutus sum et non audierunt
feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt
5audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius
dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum
glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra
ipsi autem confundentur
6vox populi de civitate vox de templo
vox Domini reddentis retributionem inimicis suis
7antequam parturiret peperit
antequam veniret partus eius peperit masculum
8quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile
numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul
quia parturivit et peperit Sion filios suos
9numquid ego qui alios parere facio
ipse non pariam dicit Dominus
si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero
ait Dominus Deus tuus
10laetamini cum Hierusalem et exultate in ea
omnes qui diligitis eam
gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam
11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius
ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius
12quia haec dicit Dominus
ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis
ad ubera portabimini
et super genua blandientur vobis
13quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos
et in Hierusalem consolabimini
14videbitis et gaudebit cor vestrum
et ossa vestra quasi herba germinabunt
et cognoscetur manus Domini servis eius
et indignabitur inimicis suis
15quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis
16quia in igne Dominus diiudicatur
et in gladio suo ad omnem carnem
et multiplicabuntur interfecti a Domino
17qui sanctificabantur et mundos se putabant
in hortis post unam intrinsecus
qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem
simul consumentur dicit Dominus
18ego autem opera eorum et cogitationes eorum
venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis
et venient et videbunt gloriam meam
19et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes
in mari in Africa in Lydia tenentes
sagittam in Italiam et Graeciam
ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me
et non viderunt gloriam meam
et adnuntiabunt gloriam meam gentibus
20et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino
in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis
ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus
quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in
domum Domini
21et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus
22quia sicut caeli novi et terra nova
quae ego facio stare coram me dicit Dominus
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum
23et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus
24et egredientur et videbunt cadavera virorum
qui praevaricati sunt in me
vermis eorum non morietur
et ignis eorum non extinguetur
et erunt usque ad satietatem visionis omni carni
EXPLICIT LIBER ISAIAE PROPHETAE