1propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam
donec egrediatur ut splendor iustus eius
et salvator eius ut lampas accendatur
2et videbunt gentes iustum tuum
et cuncti reges inclitum tuum
et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit
3et eris corona gloriae in manu Domini
et diadema regni in manu Dei tui
4non vocaberis ultra Derelicta
et terra tua non vocabitur amplius Desolata
sed vocaberis Voluntas mea in ea
et terra tua Inhabitata
quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur
5habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui
et gaudebit sponsus super sponsam
gaudebit super te Deus tuus
6super muros tuos Hierusalem constitui custodes
tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt
qui reminiscimini Domini ne taceatis
7et ne detis silentium ei donec stabiliat
et donec ponat Hierusalem laudem in terra
8iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae
si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis
et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti
9quia qui congregabunt illud comedent
et laudabunt Dominum
et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis
10transite transite per portas praeparate viam populo
planum facite iter et eligite lapides
elevate signum ad populos
11ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae
dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit
ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo
12et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino
tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta