1audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum
adtendite ad petram unde excisi estis
et ad cavernam laci de qua praecisi estis
2adtendite ad Abraham patrem vestrum
et ad Sarram quae peperit vos
quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum
3consolabitur ergo Dominus et Sion
consolabitur omnes ruinas eius
et ponet desertum eius quasi delicias
et solitudinem eius quasi hortum Domini
gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis
4adtendite ad me populus meus
et tribus mea me audite
quia lex a me exiet
et iudicium meum in lucem populorum requiescet
5prope est iustus meus egressus est salvator meus
et brachia mea populos iudicabunt
me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt
6levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum
quia caeli sicut fumus liquescent
et terra sicut vestimentum adteretur
et habitatores eius sicut haec interibunt
salus autem mea in sempiternum erit
et iustitia mea non deficiet
7audite me qui scitis iustum populus lex mea
in corde eorum
nolite timere obprobrium hominum
et blasphemias eorum ne metuatis
8sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis
et sicut lanam sic devorabit eos tinea
salus autem mea in sempiternum erit
et iustitia mea in generationes generationum
9consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini
consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum
numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem
10numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis
qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati
11et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur
et venient in Sion laudantes
et laetitia sempiterna super capita eorum
gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus
12ego ego ipse consolabor vos
quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis
qui quasi faenum ita arescet
13et oblitus es Domini factoris tui
qui tetendit caelos et fundavit terram
et formidasti iugiter tota die
a facie furoris eius qui te tribulabat et
paraverat ad perdendum
ubi nunc est furor tribulantis
14cito veniet gradiens ad aperiendum
et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius
15ego autem sum Dominus Deus tuus
qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius
Dominus exercituum nomen meum
16posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te
ut plantes caelos et fundes terram
et dicas ad Sion populus meus es tu
17elevare elevare consurge Hierusalem
quae bibisti de manu Domini calicem irae eius
usque ad fundum calicis soporis bibisti
et epotasti usque ad feces
18non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit
et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit
19duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te
vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te
20filii tui proiecti sunt
dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata
pleni indignatione Domini increpatione Dei tui
21idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino
22haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus
qui pugnavit pro populo suo
ecce tuli de manu tua calicem soporis
fundum calicis indignationis meae
non adicies ut bibas illud ultra
23et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt
et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus
et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus