1ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam
et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
2et erit sicut populus sic sacerdos
et sicut servus sic dominus eius
sicut ancilla sic domina eius
sicut emens sic ille qui vendit
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit
sicut qui repetit sic qui debet
3dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur
Dominus enim locutus est verbum hoc
4luxit et defluxit terra et infirmata est
defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
5et terra interfecta est ab habitatoribus suis
quia transgressi sunt leges mutaverunt ius
dissipaverunt foedus sempiternum
6propter hoc maledictio vorabit terram
et peccabunt habitatores eius
ideoque insanient cultores eius
et relinquentur homines pauci
7luxit vindemia infirmata est vitis
ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
8cessavit gaudium tympanorum
quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
9cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
10adtrita est civitas vanitatis
clausa est omnis domus nullo introeunte
11clamor erit super vino in plateis
deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
12relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
13quia haec erunt in medio terrae in medio populorum
quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea
et racemi cum fuerit finita vindemia
14hii levabunt vocem suam atque laudabunt
cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
15propter hoc in doctrinis glorificate Dominum
in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
16a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti
et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi
praevaricantes praevaricati sunt
et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
17formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
18et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam
et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo
quia cataractae de excelsis apertae sunt
et concutientur fundamenta terrae
19confractione confringetur terra contritione conteretur terra
commotione commovebitur terra
20agitatione agitabitur terra sicut ebrius
et auferetur quasi tabernaculum unius noctis
et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
21et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso
et super reges terrae qui sunt super terram
22et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum
et cludentur ibi in carcerem et post multos dies
visitabuntur
23et erubescet luna et confundetur sol
cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem
et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus