1et convertit me ad portam domus
et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem
facies enim domus respiciebat ad orientem
aquae autem descendebant in latus templi dextrum
ad meridiem altaris
2et eduxit me per viam portae aquilonis
et convertit me ad viam foras portam exteriorem
viam quae respiciebat ad orientem
et ecce aquae redundantes a latere dextro
3cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua
et mensus est mille cubitos
et transduxit me per aquam usque ad talos
4rursumque mensus est mille
et transduxit me per aquam usque ad genua
5et mensus est mille
et transduxit me per aquam usque ad renes
et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire
quoniam intumuerant aquae profundae torrentis
qui non potest transvadari
6et dixit ad me certe vidisti fili hominis
et duxit me et convertit ad ripam torrentis
7cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis
ex utraque parte
8et ait ad me
aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis
et descendunt ad plana deserti
intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae
9et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet
et erunt pisces multi satis
postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur
et vivent omnia ad quae venerit torrens
10vivent et stabunt super illa piscatores
ab Engaddi usque ad Engallim
siccatio sagenarum erunt
plurimae species erunt piscium eius
sicut pisces maris magni multitudinis nimiae
11in litoribus autem eius et in palustribus non
sanabuntur
quia in salinas dabuntur
12et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum
pomiferum
non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius
per singulos menses adferet primitiva
quia aquae eius de sanctuario egredientur
et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam
13haec dicit Dominus Deus
hic est terminus in quo possidebitis terram
in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet
14possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus
quam levavi manum meam
ut darem patribus vestris
et cadet terra haec vobis in possessionem
15hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem
a mari magno via Bethalon venientibus Sadada
16Emath Berotha
Sabarim quae est inter terminum Damasci
et confinium Emath
domus Atticon quae est iuxta terminos Auran
17et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci
et ab aquilone ad aquilonem
et terminus Emath plaga autem septentrionalis
18porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci
et de medio Galaad et de medio terrae Israhel
Iordanis disterminans ad mare orientale
metiemini etiam plagam orientalem
19plaga autem australis meridiana
a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades
et torrens usque ad mare magnum
et plaga ad meridiem australis
20et plaga maris mare magnum
a confinio per directum donec venias Emath
haec est plaga maris
21et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel
22et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos
qui genuerint filios in medio vestrum
et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel
vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel
23in tribu autem quacumque fuerit advena
ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus