1cumque coeperitis terram dividere
sortito separate primitias Domino
sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia
et latitudine decem milia
sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum
2et erit ex omni parte sanctificatum
quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum
et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum
3et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium
et latitudinem decem milium
et in ipso erit templum sanctumque sanctorum
4sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii
qui accedunt ad ministerium Domini
et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis
5viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis
erunt Levitis qui ministrant domui
ipsi possidebunt viginti gazofilacia
6et possessionem civitatis dabitis
quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia
secundum separationem sanctuarii omni domui Israhel
7principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii
et in possessionem civitatis
contra faciem separationis sanctuarii
et contra faciem possessionis urbis
a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem
longitudinem autem iuxta unamquamque partium
a termino occidentali usque ad terminum orientalem
8de terra erit ei possessio in Israhel
et non depopulabuntur ultra principes populum meum
sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus eorum
9haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel
iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite
separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus
10statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis
11oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt
ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi
iuxta mensuram chori erit aequa libratio eorum
12siclus autem viginti obolos habeat
porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam
facient
13et haec sunt primitiae quas tolletis
sextam partem oephi de choro frumenti
et sextam partem oephi de choro hordei
14mensura quoque olei batus olei decima pars chori est
et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum
15et arietem unum de grege ducentorum
de his quae nutriunt Israhel in sacrificium
et in holocaustum et in pacifica
ad expiandum pro eis ait Dominus Deus
16omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israhel
17et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina
in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis
in universis sollemnitatibus domus Israhel
ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et
pacifica
ad expiandum pro domo Israhel
18haec dicit Dominus Deus
in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum
et expiabis sanctuarium
19et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato
et ponet in postibus domus
et in quattuor angulis crepidinis altaris
et in postibus portae atrii interioris
20et sic facies in septima mensis
pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est
et expiabitis pro domo
21in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas
septem diebus azyma comedentur
22et faciet princeps in die illa
pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato
23et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino
septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus
et pro peccato hircum caprarum cotidie
24et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem faciet
et olei hin per singula oephi
25septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate
faciet sicut supra dicta sunt per septem dies
tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo