1facta est super me manus Domini
et eduxit me in spiritu Domini
et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
2et circumduxit me per ea in gyro
erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer
3et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista
et dixi Domine Deus tu nosti
4et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis
ossa arida audite verbum Domini
5haec dicit Dominus Deus ossibus his
ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
6et dabo super vos nervos
et succrescere faciam super vos carnes
et superextendam in vobis cutem
et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus
7et prophetavi sicut praeceperat mihi
factus est autem sonitus prophetante me
et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa
unumquodque ad iuncturam suam
8et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt
et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
9et dixit ad me vaticinare ad spiritum
vaticinare fili hominis et dices ad spiritum
haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus
et insufla super interfectos istos et revivescant
10et prophetavi sicut praeceperat mihi
et ingressus est in ea spiritus et vixerunt
steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
11et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est
ipsi dicunt aruerunt ossa nostra
et periit spes nostra et abscisi sumus
12propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
ecce ego aperiam tumulos vestros
et educam vos de sepulchris vestris populus meus
et inducam vos in terram Israhel
13et scietis quia ego Dominus
cum aperuero sepulchra vestra
et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
14et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis
et requiescere vos faciam super humum vestram
et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci
ait Dominus Deus
15et factus est sermo Domini ad me dicens
16et tu fili hominis sume tibi lignum unum
et scribe super illud Iudae
et filiorum Israhel sociis eius
et tolle lignum alterum et scribe super eum
Ioseph
lignum Ephraim et cunctae domui Israhel
sociorumque eius
17et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum
et erunt in unionem in manu tua
18cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes
nonne indicas nobis quid in his tibi velis
19loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus
ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim
et tribus Israhel quae iunctae sunt ei
et dabo eas pariter cum ligno Iuda
et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
20erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum
21et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
ecce ego adsumam filios Israhel
de medio nationum ad quas abierunt
et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
22et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel
et rex unus erit omnibus imperans
et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna
23neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus
et in cunctis iniquitatibus suis
et salvos eos faciam
de universis sedibus suis in quibus peccaverunt
et mundabo eos et erunt mihi populus
et ego ero eis Deus
24et servus meus David rex super eos
et pastor unus erit omnium eorum
in iudiciis meis ambulabunt
et mandata mea custodient et facient ea
25et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob
in qua habitaverunt patres vestri
et habitabunt super eam ipsi et filii eorum
et filii filiorum eorum usque in sempiternum
et David servus meus princeps eorum in perpetuum
26et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis
et fundabo eos et multiplicabo
et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
27et erit tabernaculum meum in eis
et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus
28et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel
cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum