1et factus est sermo Domini ad me dicens
2fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir
et prophetabis de eo et dices illi
3haec dicit Dominus Deus
ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum
4urbes tuas demoliar et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus
5eo quod fueris inimicus sempiternus
et concluseris filios Israhel in manus gladii
in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae
6propterea vivo ego dicit Dominus Deus
quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur
et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te
7et dabo montem Seir desolatum et desertum
et auferam de eo euntem et redeuntem
8et implebo montes eius occisorum suorum
in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus
interfecti gladio cadent
9in solitudines sempiternas tradam te
et civitates tuae non habitabuntur
et scietis quoniam ego Dominus
10eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt
et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
11propterea vivo ego dicit Dominus Deus
quia faciam iuxta iram tuam
et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos
et notus efficiar per eos cum te iudicavero
12et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua
quae locutus es de montibus Israhel dicens
deserti nobis dati sunt ad devorandum
13et insurrexistis super me ore vestro
et rogastis adversum me
verba vestra ego audivi
14haec dicit Dominus Deus
laetante universa terra in solitudinem te redigam
15sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel
eo quod fuerit dissipata
sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis
et scient quia ego Dominus