1et factum est in undecimo anno
tertio una mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
2fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius
cui similis factus es in magnitudine tua
3ecce Assur quasi cedrus in Libano
pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine
et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
4aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum
flumina eius manabant in circuitu radicum eius
et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
5propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis
et multiplicata sunt arbusta eius
et elevati sunt rami eius prae aquis multis
6cumque extendisset umbram suam
in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli
et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum
et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum
7eratque pulcherrimus in magnitudine sua
et in dilatatione arbustorum suorum
erat enim radix illius iuxta aquas multas
8cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei
abietes non adaequaverunt summitatem eius
et platani non fuerunt aequae frondibus illius
omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius
9quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus
et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis
quae erant in paradiso Dei
10propterea haec dicit Dominus Deus
pro eo quod sublimatus est in altitudine
et dedit summitatem suam virentem atque condensam
et elevatum est cor eius in altitudine sua
11tradidi eum in manu fortissimi gentium
faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
12et succident illum alieni et crudelissimi nationum
et proicient eum super montes
et in cunctis convallibus corruent rami eius
et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae
et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae
et relinquent eum
13in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli
et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
14quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa
nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis
quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam
in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
15haec dicit Dominus Deus
in die quando descendit ad inferos
indixi luctum
operui eum abysso et prohibui flumina eius
et coercui aquas multas
contristatus est super eum Libanus
et omnia ligna agri concussa sunt
16a sonitu ruinae eius commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum
et consolata sunt in terra infima omnia ligna
voluptatis
egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis
17nam et ipsi cum ea descendent ad infernum
ad interfectos gladio
et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius
in medio nationum
18cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam
in medio incircumcisorum dormies
cum his qui interfecti sunt gladio
ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus