1et factus est sermo Domini ad me dicens
2quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra
Israhel dicentes
patres comederunt uvam acerbam
et dentes filiorum obstupescunt
3vivo ego dicit Dominus Deus
si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in
Israhel
4ecce omnes animae meae sunt
ut anima patris ita et anima filii mea est
anima quae peccaverit ipsa morietur
5et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam
6in montibus non comederit
et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel
et uxorem proximi sui non violaverit
et ad mulierem menstruatam non accesserit
7et hominem non contristaverit
pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit
panem suum esurienti dederit
et nudum operuerit vestimento
8ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit
ab iniquitate averterit manum suam
iudicium verum fecerit inter virum et virum
9in praeceptis meis ambulaverit
et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem
hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
10quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem
et fecerit unum de istis
11et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem
et uxorem proximi sui polluentem
12egenum et pauperem contristantem
rapientem rapinas pignus non reddentem
et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem
13ad usuram dantem et amplius accipientem
numquid vivet non vivet
cum universa detestanda haec fecerit morte morietur
sanguis eius in ipso erit
14quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit
timuerit et non fecerit simile eis
15super montes non comederit
et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel
et uxorem proximi sui non violaverit
16et virum non contristaverit
pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit
panem suum esurienti dederit
et nudum operuerit vestimento
17a pauperis iniuria averterit manum suam
usuram et superabundantiam non acceperit
iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit
hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet
18pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri
et malum operatus est in medio populi sui
ecce mortuus est in iniquitate sua
19et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris
videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est
omnia praecepta mea custodivit et fecit illa
vita vivet
20anima quae peccaverit ipsa morietur
filius non portabit iniquitatem patris
et pater non portabit iniquitatem filii
iustitia iusti super eum erit
et impietas impii erit super eum
21si autem impius egerit paenitentiam
ab omnibus peccatis suis quae operatus est
et custodierit universa praecepta mea
et fecerit iudicium et iustitiam
vita vivet non morietur
22omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor
in iustitia sua quam operatus est vivet
23numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus
et non ut convertatur a viis suis et vivat
24si autem averterit se iustus a iustitia sua
et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes
quas operari solet impius
numquid vivet
omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur
in praevaricatione qua praevaricatus est
et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur
25et dixistis non est aequa via Domini
audite domus Israhel numquid via mea non est aequa
et non magis viae vestrae pravae sunt
26cum enim averterit se iustus a iustitia sua
et fecerit iniquitatem morietur in eis
in iniustitia quam operatus est morietur
27et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est
et fecerit iudicium et iustitiam
ipse animam suam vivificabit
28considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis
quas operatus est
vita vivet et non morietur
29et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini
numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel
et non magis viae vestrae pravae
30idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus
Israhel
ait Dominus Deus
convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris
et non erit vobis in ruinam iniquitas
31proicite a vobis omnes praevaricationes vestras
in quibus praevaricati estis
et facite vobis cor novum et spiritum novum
et quare moriemini domus Israhel
32quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus
revertimini et vivite