1noctem illam rex duxit insomnem
iussitque adferri sibi historias et annales priorum
temporum
qui cum illo praesente legerentur
2ventum est ad eum locum ubi scriptum erat
quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum
regem Asuerum iugulare cupientium
3quod cum rex audisset ait
quid pro hac fide honoris ac praemii Mardocheus consecutus est
dixeruntque ei servi illius ac ministri
nihil omnino mercedis accepit
4statimque rex quis est inquit in atrio
Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat
ut suggereret regi et iuberet
Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
5responderunt pueri Aman stat in atrio
dixitque rex ingrediatur
6cumque esset ingressus ait illi
quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat
cogitans Aman in corde suo et reputans
quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
7respondit
homo quem rex honorare cupit
8debet indui vestibus regiis
et inponi super equum qui de sella regis est
et accipere regium diadema super caput suum
9et primus de regis principibus ac tyrannis teneat
equum eius
et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat
sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare
10dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo
fac ita ut locutus es Mardocheo Iudaeo
qui sedet ante fores palatii
cave ne quicquam de his quae locutus es praetermittas
11tulit itaque Aman stolam et equum
indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat
atque clamabat
hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
12reversus est Mardocheus ad ianuam palatii
et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
13narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi
cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius
si de semine Iudaeorum est Mardocheus
ante quem cadere coepisti
non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius
14adhuc illis loquentibus
venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt