exemplar epistulae regis artarxersis quam pro iudaeis ad totas regni sui provincias misit quod et ipsum in hebraico volumine non habetur
1÷ rex magnus Artarxerses ab India usque Aethiopiam
÷ centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus
÷ qui nostrae oboediunt iussioni salutem dicit
2÷ multi bonitate principum et honore qui in eos conlatus est abusi sunt
in superbiam
3÷ et non solum subiectos regibus nituntur opprimere
÷ sed datam sibi gloriam non ferentes
÷ in ipsos qui dederunt moliuntur insidias
4÷ nec contenti sunt gratias non agere beneficiis
÷ et humanitatis in se iura violare
÷ sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se fugere posse sententiam
5÷ et in tantum vesaniae proruperunt
÷ ut eos qui credita sibi officia diligenter observant
÷ et ita cuncta agunt ut omnium laude sint digni
÷ mendaciorum cuniculis conentur subvertere
6÷ dum aures principum simplices
÷ et ex sua natura alios aestimantes callida fraude decipiunt
7÷ quae res et ex veteribus probatur historiis
÷ et ex his quae geruntur cotidie
÷ quomodo malis quorundam suggestionibus regum studia depraventur
8÷ unde providendum est paci omnium provinciarum
9÷ nec putare debetis si diversa iubeamus
÷ ex animi nostri venire levitate
÷ sed pro qualitate et necessitate temporum
÷ ut reipublicae poscit utilitas ferre sententiam
10÷ et ut manifestius quod dicimus intellegatis
÷ Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo
÷ alienusque a Persarum sanguine
÷ et pietatem nostram sua crudelitate commaculans
÷ peregrinus susceptus a nobis est
11÷ et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur
÷ et adoraretur ab omnibus post regem secundus
12÷ qui in tantum arrogantiae tumore sublatus est
÷ ut regno nos privare niteretur et spiritu
13÷ nam Mardocheum cuius fide et beneficiis vivimus
÷ et consortem regni nostri Hester cum omni gente sua
÷ novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem
14÷ hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostrae solitudini
÷ et regnum Persarum transferret in Macedonas
15÷ nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos
÷ in nulla penitus culpa repperimus
÷ sed e contrario iustis utentes legibus
16÷ et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei
÷ cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum
÷ et usque hodie custoditur
17÷ unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat
÷ sciatis esse irritas
18÷ pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susis
÷ et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis
÷ non nobis sed Deo ei reddente quod meruit
19÷ hoc autem edictum quod nunc mittimus
÷ in cunctis urbibus proponatur
÷ ut liceat Iudaeis uti legibus suis
20÷ quibus debetis esse adminiculo
÷ ut eos qui se ad necem eorum paraverant
possint interficere
÷ tertiadecima die mensis duodecimi qui vocatur adar
21÷ hanc enim diem omnipotens Deus maeroris
et luctus
÷ eis vertit in gaudium
22÷ unde et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem
÷ et celebrate eam cum omni laetitia
÷ ut et in posterum cognoscatur
23÷ omnes qui fideliter Persis oboediunt
÷ dignam pro fide recipere mercedem
÷ qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere
24÷ omnis autem provincia et civitas
÷ quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps
÷ gladio et igne pereat et sic deleatur
÷ ut non solum hominibus sed etiam bestiis invia sit in sempiternum
÷ pro exemplo contemptus et inoboedientiae
EXPLICIT LIBER HESTER