1audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem
ut possideas nationes maximas et fortiores te
civitates ingentes et ad caelum usque muratas
2populum magnum atque sublimem
filios Enacim quos ipse vidisti et audisti
quibus nullus potest ex adverso resistere
3scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te
ignis devorans atque consumens
qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter
sicut locutus est tibi
4ne dicas in corde tuo
cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo
propter iustitiam meam introduxit me Dominus
ut terram hanc possiderem
cum propter impietates suas istae deletae sint nationes
5neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris
ut possideas terras eorum
sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt
et ut conpleret verbum suum Dominus
quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
6scito igitur quod non propter iustitias tuas
Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem
cum durissimae cervicis sis populus
7memento et ne obliviscaris
quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine
ex eo die quo es egressus ex Aegypto
usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti
8nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
9quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas
tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus
et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus
panem non comedens et aquam non bibens
10deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei
et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis
quando contio populi congregata est
11cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes
dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis
12dixitque mihi surge et descende hinc cito
quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto
deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis
feceruntque sibi conflatile
13rursumque ait Dominus ad me
cerno quod populus iste durae cervicis sit
14dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo
et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit
15cumque de monte ardente descenderem
et duas tabulas foederis utraque tenerem manu
16vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro
et fecisse vobis vitulum conflatilem
ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat
17proieci tabulas de manibus meis
confregique eas in conspectu vestro
18et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et
noctibus
panem non comedens et aquam non bibens
propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum
et eum ad iracundiam provocastis
19timui enim indignationem et iram illius
qua adversum vos concitatus delere vos voluit
et exaudivit me Dominus etiam hac vice
20adversum Aaron quoque vehementer iratus
voluit eum conterere
et pro illo similiter deprecatus sum
21peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne
conbusi
et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens
proieci in torrentem qui de monte descendit
22in Incendio quoque et in Temptatione
et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum
23et quando misit vos de Cadesbarne dicens
ascendite et possidete terram quam dedi vobis
et contempsistis imperium Domini Dei vestri
et non credidistis ei neque vocem eius audire
voluistis
24sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi
25et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus
quibus eum suppliciter deprecabar
ne deleret vos ut fuerat comminatus
26et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum
et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua
quos eduxisti de Aegypto in manu forti
27recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob
ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
28ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos
non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis
et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine
29qui sunt populus tuus et hereditas tua
quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento