1vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum
audi Israhel caerimonias atque iudicia
quae ego loquor in auribus vestris hodie
discite ea et opere conplete
2Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb
3non cum patribus nostris iniit pactum
sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus
4facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio
ignis
5ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo
ut adnuntiarem vobis verba eius
timuistis enim ignem et non ascendistis in montem
et ait
6ego Dominus Deus tuus
qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
7non habebis deos alienos in conspectu meo
8non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium
quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum
et quae versantur in aquis sub terra
9non adorabis ea et non coles
ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator
reddens iniquitatem patrum super filios
in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me
10et faciens misericordiam in multa milia
diligentibus me et custodientibus praecepta mea
11non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra
quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius
adsumpserit
12observa diem sabbati ut sanctifices eum
sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus
13sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
14septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui
non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia
servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum
et peregrinus qui est intra portas tuas
ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
15memento quod et ipse servieris in Aegypto
et eduxerit te inde Dominus Deus tuus
in manu forti et brachio extento
idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati
16honora patrem tuum et matrem
sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus
ut longo vivas tempore
et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
17non occides
18neque moechaberis
19furtumque non facies
20nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
21non concupisces uxorem proximi tui
non domum non agrum non servum non ancillam
non bovem non asinum et universa quae illius sunt
22haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte
de medio ignis et nubis et caliginis voce magna
nihil addens amplius
et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi
23vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum
et montem ardere vidistis
accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis
24ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam
vocem eius audivimus de medio ignis
et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
25cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus
si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
26quid est omnis caro
ut audiat vocem Dei viventis qui de medio
ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
27tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi
loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
28quod cum audisset Dominus ait ad me
audivi vocem verborum populi huius
quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti
29quis det talem eos habere mentem ut timeant me
et custodiant universa mandata mea in omni tempore
ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum
30vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
31tu vero hic sta mecum
et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia
quae docebis eos
ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
32custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis
non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram
33sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis
ut vivatis et bene sit vobis
et protelentur dies in terra possessionis vestrae