1Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille
et unusquisque secundum suam bibebat aetatem
2praecepit ergo iam temulentus
ut adferrentur vasa aurea et argentea
quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius
de templo quod fuit in Hierusalem
ut biberent in eis rex et optimates eius
uxoresque eius et concubinae
3tunc adlata sunt vasa aurea
quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem
et biberunt in eis rex et optimates eius
uxores et concubinae illius
4bibebant vinum
et laudabant deos suos aureos et argenteos
et aereos ferreos ligneosque et lapideos
5in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis
scribentes contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae
et rex aspiciebat articulos manus scribentis
6tunc regis facies commutata est
et cogitationes eius perturbabant eum
et conpages renum eius solvebantur
et genua eius ad se invicem conlidebantur
7exclamavit itaque rex fortiter
ut introducerent magos Chaldeos et aruspices
et proloquens rex ait sapientibus Babylonis
quicumque legerit scripturam hanc
et interpretationem eius manifestam mihi fecerit
purpura vestietur et torquem auream habebit in collo
et tertius in regno meo erit
8tunc ingressi omnes sapientes regis
non potuerunt nec scripturam legere
nec interpretationem indicare regi
9unde rex Balthasar satis conturbatus est
et vultus illius inmutatus est
sed et optimates eius turbabantur
10regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius
domum convivii ingressa est et proloquens ait
rex in aeternum vive
non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua inmutetur
11est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se
et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo
nam et rex Nabuchodonosor pater tuus
principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum
pater inquam tuus o rex
12quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque
interpretatio somniorum et ostensio secretorum
ac solutio ligatorum inventae sunt in eo
hoc est in Danihelo
cui rex posuit nomen Balthasar
nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit
13igitur introductus est Danihel coram rege
ad quem praefatus rex ait
tu es Danihel de filiis captivitatis Iudae
quam adduxit rex pater meus de Iudaea
14audivi de te quoniam spiritum deorum habeas
et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae
sint in te
15et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi
ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi
et nequiverunt sensum sermonis huius edicere
16porro ego audivi de te
quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere
si ergo vales scripturam legere
et interpretationem indicare mihi
purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis
et tertius in regno meo princeps eris
17ad quae respondens Danihel ait coram rege
munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da
scripturam autem legam tibi rex
et interpretationem eius ostendam tibi
18o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam
gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo
19et propter magnificentiam quam dederat ei
universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum
quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat
quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat
20quando autem elevatum est cor eius
et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam
depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est
21et a filiis hominum eiectus est
sed et cor eius cum bestiis positum est
et cum onagris erat habitatio eius
faenum quoque ut bos comedebat
et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret
quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum
et quemcumque voluerit suscitabit super illud
22tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum
cum scires haec omnia
23sed adversum Dominatorem caeli elevatus es
et vasa domus eius adlata sunt coram te
et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae
vinum bibistis in eis
deos quoque argenteos et aureos et aereos
ferreos ligneosque et lapideos
qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti
porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas
non glorificasti
24idcirco ab eo missus est articulus manus
quae scripsit hoc quod exaratum est
25haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares
26et haec interpretatio sermonis
mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud
27thecel adpensus es in statera
et inventus es minus habens
28fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis
29tunc iubente rege indutus est Danihel purpura
et circumdata est torques aurea collo eius
et praedicatum est de eo
quod haberet potestatem tertius in regno
30eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus
31et Darius Medus successit in regnum
annos natus sexaginta duo