LIBER EZRAE IIII 11
1Et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. 2Et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur. 3Et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. 4Nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis. 5Et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. 6Et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram. 7Et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens: 8Nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate, 9capita autem in novissimo serventur. 10Et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. 11Et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.12Et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram. 13Et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. Et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus. 14Et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. 15Et ecce vox emissa est illi dicens: 16Audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere: 17Nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius. 18Et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa. 19Et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere. 20Et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte, ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. 21Nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. 22Et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula. 23Et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.
24Et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. 25Et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. 26Et vidi, et ecce una erecta est, sed statim non conparuit. 27Et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit. 28Et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare. 29Et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior. 30Et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum, 31et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare. 32Hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt. 33Et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae. 34Superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea. 35Et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva. 36Et audivi vocem dicentem mihi: Conspice contra te et considera quod vides. 37Et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens: 38Audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi: 39Nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum? 40Et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 41Et iudicasti terram non cum veritate. 42Tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. 43Et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem. 44Et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt. 45Propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum, 46uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart