1ecce tertio hoc venio ad vos
in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
2praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens
his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus
quoniam si venero iterum non parcam
3an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi
qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
4nam et si crucifixus est ex infirmitate
sed vivit ex virtute Dei
nam et nos infirmi sumus in illo
sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
5vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate
an non cognoscitis vos ipsos
quia Christus Iesus in vobis est
nisi forte reprobi estis
6spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
7oramus autem Deum ut nihil mali faciatis
non ut nos probati pareamus
sed ut vos quod bonum est faciatis
nos autem ut reprobi simus
8non enim possumus aliquid adversus veritatem
sed pro veritate
9gaudemus enim quando nos infirmi sumus
vos autem potentes estis
hoc et oramus vestram consummationem
10ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam
secundum potestatem quam Dominus dedit mihi
in aedificationem et non in destructionem
11de cetero fratres gaudete
perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete
et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
12salutate invicem in osculo sancto
salutant vos sancti omnes
13gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei
et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus
vobis amen
EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS ·II·