1et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum
ut veniret in terram Iuda et adtereret eam
2videns quia in tremore populus est et timore
ascendit Hierusalem et congregavit populum
3et adhortans dixit
vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei
fecimus pro legibus et pro sanctis proelia
et angustias quales vidimus
4horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel
et relictus sum ego solus
5et nunc non mihi contingat parcere animae meae
in omni tempore tribulationis
non enim melior sum fratribus meis
6vindicabo itaque gentem meam et sancta
natosque vestros et uxores
quia congregatae sunt universae gentes
conterere nos inimicitiae gratis
7et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
8et responderunt voce magna dicentes
tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui
9pugna proelium nostrum
et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus
10et congregans omnes viros bellatores
adceleravit consummare omnes muros Hierusalem
et munivit eam in gyro
11et misit Ionathan filium Absalomi
et cum eo exercitum novum in Ioppen
et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
12et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo
ut veniret in terram Iuda
et Ionatha cum eo in custodia
13Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
14et ut cognovit Tryfon
quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui
misit ad eum legatos
15dicens
pro argento quod debebat frater tuus Ionathas
in ratione regis
detinuimus eum
16et nunc mitte argenti talenta centum
et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis
et remittemus eum
17et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum
iussit tamen dari argentum et pueros
ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem
18quia non misit argentum et pueros propterea periit
19et mentitus est et non dimisit Ionathan
20et post haec venit Tryfon intra regionem
ut contereret eam
et gyraverunt per viam quae ducit Ador
et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
21qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos
ut festinaret venire per desertum et mitteret illis
alimonias
22et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte
erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
23et cum adpropiasset Baschama
occidit Ionathan et filios eius
24et convertit Tryfon et abiit in terram suam
25et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui
et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
26et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno
et luxerunt eum dies multos
27et aedificavit Simon
super sepulchrum patris sui et fratrum suorum
aedificium altum visu lapide polito retro et ante
28et statuit septem pyromidas
unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus
29et his circumposuit columnas magnas
et super columnas arma ad memoriam aeternam
et iuxta arma naves sculptas
quae viderentur ab omnibus navigantibus mare
30hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
31Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente
dolo occidit eum
32et regnavit loco eius
et inposuit sibi diadema Asiae
et fecit plagam magnam in terra
33et aedificavit Simon praesidia Iudaeae
muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris
et posuit alimenta in munitionibus
34et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem
ut faceret remissionem regioni
quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti
35et Demetrius rex ad verba ista respondit
et scripsit epistulam talem
36rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum
et senioribus et genti Iudaeorum salutem
37coronam auream et baen quam misistis
suscepimus
et parati sumus facere vobiscum pacem magnam
et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus
38quaecumque enim constituimus vobis constant
munitiones quas aedificastis sint vobis
39remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem
et coronam quam debebatis
et si quid aliud erat tributarium Hierusalem
iam non sit tributarium
40et si qui in vobis apti sunt conscribi
inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
41anno centesimo septuagesimo
ablatum est iugum gentium ab Israhel
42et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis
anno primo sub Simone sacerdote magno duce et
principe Iudaeorum
43in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam
et circumdedit eam castris
et fecit machinas et adplicuit ad civitatem
et percussit turrem unam et conprehendit
44et qui eruperunt erant intra machinam in
civitate
et factus est motus magnus in civitate
45et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis
supra murum scissis tunicis suis
et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
46et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras
sed secundum misericordias tuas
47et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate
et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra
et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
48et eiecta ex ea omni inmunditia
conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam
et fecit sibi habitationem
49qui autem erant in arce Hierusalem
prohibebantur egredi et ingredi in regionem
et emere ac vendere
et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
50et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis
et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
51et intraverunt in ea tertia et vicesima
secundi mensis
anno centesimo septuagesimo primo
cum laude et ramis palmarum
et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis
quia contritus est inimicus magnus ex Israhel
52et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia
53et munivit montem templi qui erat secus arcem
et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
54et vidit Simon Iohannem filium suum
quod vir esset
et posuit eum ducem virtutum universarum
et habitavit Gazaris