1et rex Aegypti congregavit exercitum
sicut harena quae est circa ora maris
et naves multas
et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo
et addere illud regno suo
2et exiit in Syriam verbis pacificis
et aperiebant ei
quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam
eo quod socer suus esset
3cum introiret autem civitatem Ptolomeus
ponebat custodias militum in singulis civitatibus
4et ut adpropiavit Azoto
ostenderunt ei templum Dagon succensum
et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta
et eorum qui caesi erant in bello tumulos
quos fecerat secus viam
5et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei
et tacuit rex
6et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria
et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
7et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus
et reversus est Hierusalem
8rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam
maritimam
et cogitabat in Alexandrum consilia mala
9et misit legatos ad Demetrium dicens
veni conponamus inter nos pactum
et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander
et regnabis in regno patris tui
10paenituit enim me quod dederim illi filiam meam
quaesivit enim me occidere
11et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
12et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio
et abalienavit se ab Alexandro
et manifestae factae sunt inimicitiae eius
13et intravit Ptolomeus Antiochiam
et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae
14Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus
quia rebellabant qui erant in locis illius
15et audivit Alexander et venit ad eum in bello
et produxit Ptolomeus rex exercitum
et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
16et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur
rex autem Ptolomeus exaltatus est
17et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri
et misit Ptolomeo
18et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia
et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
19et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
20in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea
ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem
et fecerunt contra eam machinas multas
21et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem
et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
22et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam
et scripsit Ionathae ne obsideret
sed occurreret sibi ad conloquium festinato
23ut audivit autem Ionathas iussit obsideri
et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
24et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa
et abiit ad regem Ptolomaidae
et invenit gratiam in conspectu eius
25et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
26et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant
et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
27et statuit ei principatum sacerdotii
et quaecumque alia habuit prius pretiosa
et fecit eum principem amicorum
28et postulavit Ionathas a rege
ut inmunem faceret Iudaeam
toparcias id est
et Samariam
et promisit ei talenta trecenta
29et consensit rex
et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes
30rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
31exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis
misimus ad vos ut sciretis
32rex Demetrius Lastheni parenti salutem
33genti Iudaeorum amicis nostris
et conservantibus quae iusta sunt apud nos
decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum
quam erga nos habent
34statuimus ergo illis omnes
fines Iudaeae
et tres civitates Lyddam et Ramathae
quae additae sunt Iudaeae ex Samaria
et omnes confines earum
sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis
pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos
et pro fructibus terrae et pomorum
35et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum
ex hoc tempore remittimus eis
et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur
36omnia ipsis concedimus
et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus
37nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae
et ponatur in monte sancto in loco celebri
38et vidit Demetrius rex
quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit
dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum
excepto peregrino exercitu quem contraxit ab
insulis gentium
et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
39Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius
et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium
et iit ad Emalcuhel Arabum
qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
40et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris
sui
et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius
et inimicitias exercituum eius adversum illum
et mansit illic diebus multis
41et misit Ionathas ad Demetrium regem
ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem
et qui in praesidiis erant
quia inpugnabant Israhel
42et misit Demetrius ad Ionathan dicens
non haec tantum faciam tibi et genti tuae
sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
43nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium
quia discessit omnis exercitus meus
44et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam
et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
45et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum
et volebant interficere regem
46et fugit rex in aulam
et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis
et coeperunt pugnare
47et vocavit rex Iudaeos in auxilium
et convenerunt omnes simul ad eum
et dispersi sunt omnes per civitatem
48et occiderunt in illa die centum milia hominum
et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die
et liberaverunt regem
49et viderunt qui erant de civitate
quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant
et infirmati sunt mente sua
et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
50da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et
civitatem
51et proiecerunt arma et fecerunt pacem
et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis
et in conspectu omnium qui erant in regno eius
et nominati sunt in regno
et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa
52et sedit Demetrius rex in sede regni sui
et siluit terra in conspectu eius
53et mentitus est omnia quaecumque dixit
et alienavit se ab Ionathan
et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat
et vexabat eum valde
54post haec autem reversus est Tryfon
et Antiochus cum eo puer adulescens
et regnavit et inposuit diadema
55et congregati sunt ad eum omnis exercitus
quos disperserat Demetrius
et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
56et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
57et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens
constituo tibi sacerdotium
et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis
58et misit illi vasa aurea et ministerium
et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura
et habere fibulam auream
59et Simonem fratrem eius constituit ducem
a terminis Tyri usque ad fines Aegypti
60et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates
et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium
et venit Ascalona
et occurrerunt ei de civitate honorifice
61et abiit inde Gazam
et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam
et succendit quae in circuitu erant civitates
et praedatus est eas
62et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram
et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem
et perambulavit regionem usque Damascum
63et audivit Ionathas
quia praevaricati sunt principes Demetrii
in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo
volentes eum removere a negotio regni
64et occurrit illis
fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam
65et adplicuit Simon ad Bethsuram
et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos
66et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis
et eiecit eos inde
et cepit civitatem et posuit in ea praesidium
67et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar
et ante lucem vigilaverunt in campum Asor
68et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo
et tendebant ei insidias in montibus
ipse autem occurrit ex adverso
69insidiae vero exsurrexerunt de locis suis
et commiserunt proelium
70et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes
et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi
et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus
71et scidit Ionathas vestimenta sua
et posuit terram in capite suo et oravit
72et reversus est ad eos in proelium
et convertit illos et pugnaverunt
73et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum
et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua
et pervenerunt usque illuc
74et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum
et regressus est Ionatha in Hierusalem