1de his autem quae idolis sacrificantur
scimus quia omnes scientiam habemus
scientia inflat caritas vero aedificat
2si quis se existimat scire aliquid
nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
3si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4de escis autem quae idolis immolantur
scimus quia nihil est idolum in mundo
et quod nullus Deus nisi unus
5nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra
siquidem sunt dii multi et domini multi
6nobis tamen unus Deus Pater
ex quo omnia et nos in illum
et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7sed non in omnibus est scientia
quidam autem conscientia usque nunc idoli
quasi idolothytum manducant
et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8esca autem nos non commendat Deo
neque si non manducaverimus deficiemus
neque si manducaverimus abundabimus
9videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
10si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem
nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
11et peribit infirmus in tua scientia
frater propter quem Christus mortuus est
12sic autem peccantes in fratres
et percutientes conscientiam eorum infirmam
in Christo peccatis
13quapropter si esca scandalizat fratrem meum
non manducabo carnem in aeternum
ne fratrem meum scandalizem