viro qui corripientem dura cervice contemnit
repentinus superveniet interitus
et eum sanitas non sequitur
in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus
cum impii sumpserint principatum gemet populus
vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum
qui autem nutrit scorta perdet substantiam
rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus eius
peccantem virum iniquum involvet laqueus
et iustus laudabit atque gaudebit
novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
homines pestilentes dissipant civitatem
sapientes avertunt furorem
vir sapiens si cum stulto contenderit
sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
viri sanguinum oderunt simplicem
iusti quaerunt animam eius
totum spiritum suum profert stultus
sapiens differt et reservat in posterum
princeps qui libenter audit verba mendacii
omnes ministros habebit impios
pauper et creditor obviam fuerunt sibi
utriusque inluminator est Dominus
rex qui iudicat in veritate pauperes
thronus eius in aeternum firmabitur
virga atque correptio tribuet sapientiam
puer autem qui dimittitur voluntati suae
confundet matrem suam
in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera
et iusti ruinas eorum videbunt
erudi filium tuum et refrigerabit te
et dabit delicias animae tuae
cum prophetia defecerit dissipabitur populus
qui custodit legem beatus est
servus verbis non potest erudiri
quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
vidisti hominem velocem ad loquendum
stulti magis speranda est quam illius correptio
qui delicate a pueritia nutrit servum suum
postea illum sentiet contumacem
vir iracundus provocat rixas
et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata
proclivior
superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
qui cum fure partitur odit animam suam
adiurantem audit et non indicat
qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
multi requirunt faciem principis
et a Domino iudicium egreditur singulorum
abominantur iusti virum impium
et abominantur impii eos qui in recta sunt via