verba congregantis filii vomentis
Visio quam locutus est vir cum quo est Deus
et qui Deo secum morante confortatus ait
stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
non didici sapientiam
et non novi sanctorum scientiam
quis ascendit in caelum atque descendit
quis continuit spiritum manibus suis
quis conligavit aquas quasi in vestimento
quis suscitavit omnes terminos terrae
quod nomen eius et quod nomen filii
eius si nosti
omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
vanitatem et verba mendacia longe fac a me
mendicitatem et divitias ne dederis mihi
tribue tantum victui meo necessaria
ne forte saturatus inliciar ad negandum
et dicam quis est Dominus
et egestate conpulsus furer
et peierem nomen Dei mei
ne accuses servum ad dominum suum
ne forte maledicat tibi et corruas
generatio quae patri suo maledicit
et quae non benedicit matri suae
generatio quae sibi munda videtur
et tamen non est lota a sordibus suis
generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
generatio quae pro dentibus gladios habet
et commandit molaribus suis
ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer
tria sunt insaturabilia
et quartum quod numquam dicit sufficit
infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua
ignis vero numquam dicit sufficit
oculum qui subsannat patrem
et qui despicit partum matris suae
effodiant corvi de torrentibus
et comedant illum filii aquilae
tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
viam aquilae in caelo viam colubri super petram
viam navis in medio mari
et viam viri in adulescentula
talis est via mulieris adulterae
quae comedit et tergens os suum dicit
non sum operata malum
per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta
et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
formicae populus infirmus
quae praeparant in messe cibum sibi
lepusculus plebs invalida
quae conlocat in petra cubile suum
regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
et qui stultus apparuit postquam elatus est
in sublime
si enim intellexisset ori inposuisset manum
qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum
et qui vehementer emungitur elicit
sanguinem
et qui provocat iras producit discordias