fugit impius nemine persequente
iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
propter peccata terrae multi principes eius
et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae
dicuntur
vita ducis longior erit
vir pauper calumnians pauperes
similis imbri vehementi in quo paratur fames
qui derelinquunt legem laudant impium
qui custodiunt succenduntur contra eum
viri mali non cogitant iudicium
qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam dives pravis itineribus
qui custodit legem filius sapiens est
qui pascit comesatores confundit patrem
suum
qui coacervat divitias usuris et fenore
liberali
in pauperes congregat eas
qui declinat aurem suam ne audiat legem
oratio eius erit execrabilis
qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet
et simplices possidebunt bona
sapiens sibi videtur vir dives
pauper autem prudens scrutabitur eum
in exultatione iustorum multa gloria
regnantibus impiis ruinae hominum
qui abscondit scelera sua non dirigetur
qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam
consequetur
beatus homo qui semper est pavidus
qui vero mentis est durae corruet in malum
leo rugiens et ursus esuriens
princeps impius super populum pauperem
dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam
qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
hominem qui calumniatur animae sanguinem
si usque ad lacum fugerit nemo
sustentet
qui ambulat simpliciter salvus erit
qui perversis ingreditur viis concidet semel
qui operatur terram suam saturabitur panibus
qui sectatur otium replebitur egestate
vir fidelis multum laudabitur
qui autem festinat ditari non erit innocens
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste
et pro buccella panis deserit veritatem
vir qui festinat ditari et aliis invidet
ignorat quod egestas superveniat ei
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum
magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
qui subtrahit aliquid a patre suo et matre
et dicit hoc non est peccatum
particeps homicidae est
qui se iactat et dilatat iurgia concitat
qui sperat in Domino saginabitur
qui confidit in corde suo stultus est
qui autem graditur sapienter iste salvabitur
qui dat pauperi non indigebit
qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
cum surrexerint impii abscondentur homines
cum illi perierint multiplicabuntur iusti