ne glorieris in crastinum
ignorans quid superventura pariat dies
laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
ira non habet misericordiam nec erumpens furor
et impetum concitati ferre quis poterit
melior est manifesta correptio quam amor absconditus
meliora sunt vulnera diligentis
quam fraudulenta odientis oscula
anima saturata calcabit favum
anima esuriens et amarum pro dulce sumet
sicut avis transmigrans de nido suo
sic vir qui relinquit locum suum
unguento et variis odoribus delectatur cor
et bonis amici consiliis anima dulcoratur
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris
et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae
melior est vicinus iuxta quam frater procul
stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum
ut possim exprobranti respondere sermonem
astutus videns malum absconditus est
parvuli transeuntes sustinuere dispendia
tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo
et pro alienis auferto pignus
qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte
consurgens
maledicenti similis erit
tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa
mulier conparantur
qui retinet eam quasi qui ventum teneat
et oleum dexterae suae vocabit
ferrum ferro acuitur
et homo exacuit faciem amici sui
qui servat ficum comedet fructus eius
et qui custos est domini sui glorificabitur
quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium
sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
infernus et perditio non replentur
similiter et oculi hominum insatiabiles
quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum
sic probatur homo ore laudantis
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo
non auferetur ab eo stultitia eius
diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
non enim habebis iugiter potestatem
sed corona tribuetur in generatione
generationum
aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes
et collecta sunt faena de montibus
agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos
in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis