fili mi si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te
ut audiat sapientiam auris tua
inclina cor tuum ad noscendam
prudentiam
si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
si quaesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros effoderis illam
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
quia Dominus dat sapientiam
et ex ore eius scientia et prudentia
custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
tunc intelleges iustitiam et iudicium
et aequitatem et omnem semitam bonam
si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
consilium custodiet te prudentia servabit te
ut eruaris de via mala
ab homine qui perversa loquitur
qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
quorum viae perversae et infames gressus eorum
ut eruaris a muliere aliena
et ab extranea quae mollit sermones suos
et relinquit ducem pubertatis suae
et pacti Dei sui oblita est
inclinata est enim ad mortem domus eius
et ad impios semitae ipsius
omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur
nec adprehendent semitas vitae
ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
qui enim recti sunt habitabunt in terra
et simplices permanebunt in ea
impii vero de terra perdentur
et qui inique agunt auferentur ex ea