fili mi ne obliviscaris legis meae
et praecepta mea custodiat cor tuum
longitudinem enim dierum et annos vitae
et pacem adponent tibi
misericordia et veritas non te deserant
circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo
et ne innitaris prudentiae tuae
in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
ne sis sapiens apud temet ipsum
time Dominum et recede a malo
sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
honora Dominum de tua substantia
et de primitiis omnium frugum tuarum
et implebuntur horrea tua saturitate
et vino torcularia redundabunt
disciplinam Domini fili mi ne abicias
nec deficias cum ab eo corriperis
quem enim diligit Dominus corripit
et quasi pater in filio conplacet sibi
beatus homo qui invenit sapientiam
et qui affluit prudentia
melior est adquisitio eius negotiatione argenti
et auro primo fructus
eius
pretiosior est cunctis opibus
et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
longitudo dierum in dextera eius
in sinistra illius divitiae et gloria
viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
lignum vitae est his qui adprehenderint eam
et qui tenuerit eam beatus
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
fili mi ne effluant haec ab oculis tuis
custodi legem atque consilium
et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
ne paveas repentino terrore
et inruentes tibi potentias impiorum
Dominus enim erit in latere tuo
et custodiet pedem tuum ne capiaris
noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
ne dicas amico tuo vade et revertere
et cras dabo tibi cum statim possis dare
ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
ne contendas adversus hominem frustra
cum ipse tibi nihil mali fecerit
ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
quia abominatio Domini est omnis inlusor
et cum simplicibus sermocinatio eius
egestas a Domino in domo impii
habitacula autem iustorum benedicentur
inlusores ipse deludet
et mansuetis dabit gratiam
gloriam sapientes possidebunt
stultorum exaltatio ignominia