Parabolae Salomonis filii David regis Israhel
ad sciendam sapientiam et disciplinam
ad intellegenda verba prudentiae
et suscipiendam eruditionem doctrinae
iustitiam et iudicium et aequitatem
ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
audiens sapiens sapientior erit
et intellegens gubernacula possidebit
animadvertet parabolam et interpretationem
verba sapientium et enigmata eorum
timor Domini principium scientiae
sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini
abscondamus tendiculas contra insontem frustra
degluttiamus eum sicut infernus viventem
et integrum quasi descendentem in lacum
omnem pretiosam substantiam repperiemus
implebimus domos nostras spoliis
sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
pedes enim illorum ad malum currunt
et festinant ut effundant sanguinem
frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
ipsique contra sanguinem suum insidiantur
et moliuntur fraudes contra animas suas
sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
in capite turbarum clamitat
in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
usquequo parvuli diligitis infantiam
et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt
et inprudentes odibunt scientiam
convertimini ad correptionem meam
en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
quia vocavi et rennuistis
extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
ego quoque in interitu vestro ridebo
et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
cum inruerit repentina calamitas
et interitus quasi tempestas ingruerit
quando venerit super vos tribulatio et angustia
tunc invocabunt me et non exaudiam
mane consurgent et non invenient me
eo quod exosam habuerint disciplinam
et timorem Domini non susceperint
nec adquieverint consilio meo
et detraxerint universae correptioni meae
comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
aversio parvulorum interficiet eos
et prosperitas stultorum perdet illos
qui autem me audierit absque terrore requiescet
et abundantia perfruetur malorum timore sublato