qui diligit disciplinam diligit scientiam
qui autem odit increpationes insipiens est
qui bonus est hauriet a Domino gratiam
qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
non roborabitur homo ex impietate
et radix iustorum non commovebitur
mulier diligens corona viro suo
et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
cogitationes iustorum iudicia
et consilia impiorum fraudulentia
verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
doctrina sua noscetur vir
qui autem vanus et excors est patebit contemptui
melior est pauper et sufficiens sibi
quam gloriosus et indigens pane
novit iustus animas iumentorum suorum
viscera autem impiorum crudelia
qui operatur terram suam saturabitur panibus
qui autem sectatur otium stultissimus est
desiderium impii munimentum est pessimorum
radix autem iustorum proficiet
propter peccata labiorum ruina proximat malo
effugiet autem iustus de angustia
de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
fatuus statim indicat iram suam
qui autem dissimulat iniuriam callidus est
qui quod novit loquitur index iustitiae est
qui autem mentitur testis est fraudulentus
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae
lingua autem sapientium sanitas est
labium veritatis firmum erit in perpetuum
qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
dolus in corde cogitantium mala
qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos
gaudium
non contristabit iustum quicquid ei acciderit
impii autem replebuntur malo
abominatio Domino labia mendacia
qui autem fideliter agunt placent ei
homo versutus celat scientiam
et cor insipientium provocabit stultitiam
manus fortium dominabitur
quae autem remissa est tributis serviet
maeror in corde viri humiliabit illud
et sermone bono laetificabitur
qui neglegit damnum propter amicum iustus est
iter autem impiorum decipiet eos
non inveniet fraudulentus lucrum
et substantia hominis erit auri pretium
in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem