statera dolosa abominatio apud Dominum
et pondus aequum voluntas eius
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia
ubi autem humilitas ibi et sapientia
simplicitas iustorum diriget eos
et subplantatio perversorum vastabit illos
non proderunt divitiae in die ultionis
iustitia autem liberabit a morte
iustitia simplicis diriget viam eius
et in impietate sua corruet impius
iustitia rectorum liberabit eos
et in insidiis suis capientur iniqui
mortuo homine impio nulla erit ultra spes
et expectatio sollicitorum peribit
iustus de angustia liberatus est
et tradetur impius pro eo
simulator ore decipit amicum suum
iusti autem liberabuntur scientia
in bonis iustorum exultabit
civitas
et in perditione impiorum erit laudatio
benedictione iustorum exaltabitur civitas
et ore impiorum subvertetur
qui despicit amicum suum indigens corde est
vir autem prudens tacebit
qui ambulat fraudulenter revelat arcana
qui autem fidelis est animi celat
commissum
ubi non est gubernator populus corruet
salus autem ubi multa consilia
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo
qui autem cavet laqueos securus erit
mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
benefacit animae suae vir misericors
qui autem crudelis est et propinquos abicit
impius facit opus instabile
seminanti autem iustitiam merces fidelis
clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
abominabile Domino pravum cor
et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
manus in manu non erit innocens malus
semen autem iustorum salvabitur
circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
alii dividunt propria et ditiores fiunt
alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
anima quae benedicit inpinguabitur
et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
qui abscondit frumenta maledicetur in populis
benedictio autem super caput vendentium
bene consurgit diluculo qui quaerit bona
qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
qui confidet in divitiis suis corruet
iusti autem quasi virens folium germinabunt
qui conturbat domum suam possidebit ventos
et qui stultus est serviet sapienti
fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator