filius sapiens doctrina patris
qui autem inlusor est non audit cum arguitur
de fructu oris homo saturabitur
bonis
anima autem praevaricatorum iniqua
qui custodit os suum custodit animam suam
qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
vult et non vult piger
anima autem operantium inpinguabitur
verbum mendax iustus detestabitur
impius confundit et confundetur
iustitia custodit innocentis viam
impietas vero peccato subplantat
est quasi dives cum nihil habeat
et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
redemptio animae viri divitiae suae
qui autem pauper est increpationem non sustinet
lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
inter superbos semper iurgia sunt
qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
substantia festinata minuetur
quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
spes quae differtur adfligit animam
lignum vitae desiderium veniens
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat
qui autem timet praeceptum in pace versabitur
lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
astutus omnia agit cum consilio
qui autem fatuus est aperit stultitiam
nuntius impii cadet in malum
legatus fidelis sanitas
egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam
qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
desiderium si conpleatur delectat animam
detestantur stulti eos qui fugiunt mala
qui cum sapientibus graditur sapiens erit
amicus stultorum efficietur similis
peccatores persequetur malum
et iustis retribuentur bona
bonus relinquet heredes filios et nepotes
et custoditur iusto substantia peccatoris
multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis