locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad filios Israhel et dices ad eos
vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur
et se voluerint Domino consecrare
vino et omni quod inebriare potest
abstinebunt
acetum ex vino et ex qualibet alia potione
et quicquid de uva exprimitur non bibent
uvas recentes siccasque non comedent
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur
quicquid ex vinea esse potest
ab uva passa usque ad acinum non comedent
omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius
usque ad conpletum diem quo Domino consecratur
sanctus erit crescente caesarie capitis eius
omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque
funere contaminabitur
quia consecratio Dei sui super caput eius est
omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo
polluetur caput consecrationis eius
quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum
septima
in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos
columbae sacerdoti
in introitu foederis testimonii
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum
et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo
sanctificabitque caput eius in die illo
et consecrabit Domino dies separationis illius
offerens agnum anniculum pro peccato
ita tamen ut dies priores irriti fiant
quoniam polluta est sanctificatio eius
ista est lex consecrationis
cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur
adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
et offeret oblationem eius Domino
agnum anniculum inmaculatum in holocaustum
et ovem anniculam inmaculatam pro peccato
et arietem inmaculatum hostiam pacificam
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo
et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
quae offeret sacerdos coram Domino
et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino
offerens simul canistrum azymorum
et libamenta quae ex more debentur
tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae
tolletque capillos eius
et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
et armum coctum arietis
tortamque absque fermento unam de canistro
et laganum azymum unum
et tradet in manibus nazarei
postquam rasum fuerit caput eius
susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini
et sanctificata sacerdotis erunt
sicut pectusculum quod separari iussum est et femur
post haec potest bibere nazareus vinum
ista est lex nazarei
cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae
exceptis his quae invenerit manus eius
iuxta quod mente devoverat
ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere Aaron et filiis eius
sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
benedicat tibi Dominus et custodiat te
ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego
benedicam eis