factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud
unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis
altare similiter et vasa eius
obtulerunt principes Israhel
et capita familiarum qui erant per singulas tribus
praefecti eorum qui numerati fuerant
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus
unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli
obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
ait autem Dominus ad Mosen
suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi
et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson
iuxta id quod habebant necessarium
quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari
secundum officia et cultum suum
sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves
quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est
oblationem suam ante altare
dixitque Dominus ad Mosen
singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
primo die obtulit oblationem suam
Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum
fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in sacrificio pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec est oblatio Naasson filii Aminadab
secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in sacrificio pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in sacrificio pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec est oblatio Heliab filii Helon
die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum
incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificas
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
hircumque pro peccato
et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Achira filii Henan
haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus
Israhel
in die qua consecratum est
acetabula argentea duodecim
fialae argenteae duodecim
mortariola aurea duodecim
ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum
acetabulum
et septuaginta siclos una fiala
id est in commune vasorum omnium ex argento
sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
mortariola aurea duodecim plena incenso
denos siclos adpendentia pondere sanctuarii
id est simul auri sicli centum viginti
boves de armento in holocaustum duodecim
arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum
hirci duodecim pro peccato
hostiae pacificorum boves viginti quattuor
arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta
haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis
ut consuleret oraculum
audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio
quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin
unde et loquebatur ei