narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat
et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel
iste est sermo quem praecepit Dominus
si quis virorum votum Domino voverit
aut se constrinxerit iuramento
non faciet irritum verbum suum
sed omne quod promisit implebit
mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento
quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari
si cognoverit pater votum quod pollicita est
et iuramentum quo obligavit animam suam
et tacuerit voti rea erit
quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit
sin autem statim ut audierit contradixerit pater
et vota et iuramenta eius irrita erunt
nec obnoxia tenebitur sponsioni
eo quod contradixerit pater
si maritum habuerit et voverit aliquid
et semel verbum de ore eius egrediens
animam illius obligaverit iuramento
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit
reddet quodcumque promiserat
sin autem audiens statim contradixerit
et irritas fecerit pollicitationes eius
verbaque quibus obstrinxerat animam suam
propitius ei erit Dominus
vidua et repudiata quicquid voverint reddent
uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni
reddet quodcumque promiserat
sin autem extemplo contradixerit
non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit
et Dominus ei propitius erit
si voverit et iuramento se constrinxerit
ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam
in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam
quicquid voverat atque promiserat reddet
quia statim ut audivit tacuit
sin autem contradixerit postquam rescivit
portabit ipse iniquitatem eius
istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi
inter virum et uxorem
inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est
vel quae manet in parentis domo