locutusque est Dominus ad Mosen dicens
ulciscere prius filios Israhel de Madianitis
et sic colligeris ad populum tuum
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam
qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel
qui mittantur ad bellum
dederuntque millenos de cunctis tribubus
id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis
vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent
omnes mares occiderunt
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe
quinque principes gentis
Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
ceperuntque mulieres eorum et parvulos
omniaque pecora et cunctam supellectilem
quicquid habere potuerant depopulati sunt
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
et tulerunt praedam et universa quae ceperant
tam ex hominibus quam ex iumentis
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem
et ad omnem multitudinem filiorum Israhel
reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra
in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes
synagogae
in occursum eorum extra castra
iratusque Moses principibus exercitus
tribunis et centurionibus qui venerant de bello
ait
cur feminas reservastis
nonne istae sunt
quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam
et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato
Phogor
unde et percussus est populus
ergo cunctos interficite
quicquid est generis masculini etiam in parvulis
et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
et manete extra castra septem diebus
qui occiderit hominem vel occisum tetigerit
lustrabitur die tertio et septimo
et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas
et aliquid in utensilia praeparatum
de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus
est
hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur
quicquid autem ignem non potest sustinere
aqua expiationis sanctificabitur
et lavabitis vestimenta vestra die septimo
et purificati postea castra intrabitis
dixitque Dominus ad Mosen
tollite summam eorum quae capta sunt
ab homine usque ad pecus
tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
dividesque ex aequo praedam
inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum
et inter omnem reliquam multitudinem
et separabis partem Domino
ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello
unam animam de quingentis
tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
ex media quoque parte filiorum Israhel
accipies quinquagesimum caput
hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium
et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
fuit autem praeda quam exercitus ceperat
ovium sescenta septuaginta quinque milia
boum septuaginta duo milia
asinorum sexaginta milia et mille
animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo
milia
dataque est media pars his qui in proelio fuerant
ovium trecenta triginta septem milia quingenta
e quibus in partem Domini supputatae sunt
oves sescentae septuaginta quinque
et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
de asinis triginta milibus quingentis
asini sexaginta unus
de animabus hominum sedecim milibus
cesserunt in partem Domini triginta duae animae
tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti
sicut ei fuerat imperatum
ex media parte filiorum Israhel
quam separaverat his qui in proelio fuerant
de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini
id est de ovium trecentis triginta septem milibus
quingentis
et de bubus triginta sex milibus
et de asinis triginta milibus quingentis
et de hominibus sedecim milibus
tulit Moses quinquagesimum caput
et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini
sicut praeceperat Dominus
cumque accessissent principes exercitus ad Mosen
et tribuni centurionesque dixerunt
nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum
quos habuimus sub manu nostra
et ne unus quidem defuit
ob hanc causam offerimus in donariis Domini
singuli quod in praeda auri potuimus invenire
periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas
ut depreceris pro nobis Dominum
susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos
omne aurum in diversis speciebus
pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos
a tribunis et centurionibus
unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii
in monumentum filiorum Israhel coram Domino