mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis
omne opus servile non facietis in ea
quia dies clangoris est et tubarum
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum de armento unum arietem unum
agnos anniculos inmaculatos septem
et in sacrificiis eorum
similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos
duas decimas per arietem
unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis
et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis
hisdem caerimoniis offeretis in odorem
suavissimum incensum Domino
decima quoque dies mensis huius septimi
erit vobis sancta atque venerabilis
et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum
vitulum de armento unum arietem unum
agnos anniculos inmaculatos septem
et in sacrificiis eorum
similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos
duas decimas per arietem
decimam decimae per agnos singulos
qui sunt simul septem agni
et hircum pro peccato
absque his quae offerri pro delicto solent
in expiationem et holocaustum sempiternum
in sacrificio et libaminibus eorum
quintadecima vero die mensis septimi
quae vobis erit sancta atque
venerabilis
omne opus servile non facietis in ea
sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulos de armento tredecim arietes duos
agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas
per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim
et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
in die altero offeres vitulos de armento duodecim
arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die tertio offeres vitulos undecim
arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno et sacrificio
et libamine eius
die quarto offeres vitulos decem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque eorum et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die quinto offeres vitulos novem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die sexto offeres vitulos octo arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die septimo offeres vitulos septem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris
praeter vota et oblationes spontaneas
in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis