locutusque est Dominus ad Mosen dicens
hic est ritus leprosi quando mundandus est
adducetur ad sacerdotem
qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
praecipiet ei qui purificatur
ut offerat pro se duos passeres vivos
quos vesci licitum est
et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas
viventes
alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in
sanguine passeris immolati
quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur
et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
cumque laverit homo vestimenta sua
radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua
purificatusque ingredietur castra
ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
et die septimo radat capillos capitis
barbamque et supercilia ac totius corporis pilos
et lotis rursum vestibus et corpore
die octavo adsumet duos agnos inmaculatos
et ovem anniculam absque macula
et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo
et seorsum olei sextarium
cumque sacerdos purificans hominem
statuerit eum et haec omnia coram Domino
in ostio tabernaculi testimonii
tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium
et oblatis ante Dominum omnibus
immolabit agnum
ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum
id est in loco sancto
sicut enim pro peccato ita et pro delicto
ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
adsumensque sacerdos de sanguine hostiae
quae immolata est pro delicto
ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur
et super pollices manus dextrae et pedis
et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
tinguetque digitum dextrum in eo
et asperget septies contra Dominum
quod autem reliquum est olei in leva manu
fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur
et super pollices manus ac pedis dextri
et super sanguinem qui fusus est pro delicto
et super caput eius
rogabitque pro eo coram Domino
et faciet sacrificium pro peccato
tunc immolabit holocaustum
et ponet illud in altari cum libamentis suis
et homo rite mundabitur
quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt
adsumet agnum pro delicto ad oblationem
ut roget pro eo sacerdos
decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium
et olei sextarium
duosque turtures sive duos pullos columbae
quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti
ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
immolatoque agno
de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui
mundatur
et super pollices manus eius ac pedis dextri
olei vero partem mittet in manum suam sinistram
in quo tinguens digitum dextrae manus
asperget septies contra Dominum
tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur
et pollices manus ac pedis dextri
in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu
mittet super caput purificati
ut placet pro eo Dominum
et turturem sive pullum columbae offeret
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
hoc est sacrificium leprosi
qui habere non potest omnia in emundationem sui
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
cum ingressi fueritis terram Chanaan
quam ego dabo vobis in possessionem
si fuerit plaga leprae in aedibus
ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet
quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
at ille praecipiet ut efferant universa de domo
priusquam ingrediatur eam
et videat utrum lepra sit
ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt
intrabitque postea ut consideret domus lepram
et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive
rubore deformes
et humiliores superficie reliqua
egredietur ostium domus
et statim claudet eam septem diebus
reversusque die septimo considerabit eam
si invenerit crevisse lepram
iubebit erui lapides in quibus lepra est
et proici eos extra civitatem in loco inmundo
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum
et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint
et luto alio liniri domum
sin autem postquam eruti sunt lapides
et pulvis elatus et alia terra lita
ingressus sacerdos viderit reversam lepram
et parietes aspersos maculis
lepra est perseverans et inmunda domus
quam statim destruent
et lapides eius ac ligna atque universum pulverem
proicient extra oppidum in loco inmundo
qui intraverit domum quando clausa est
inmundus erit usque ad vesperum
et qui dormierit in ea et comederit quippiam
lavabit vestimenta sua
quod si introiens sacerdos
viderit lepram non crevisse in domo
postquam denuo lita est
purificabit eam reddita sanitate
et in purificationem eius sumet duos passeres
lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum
et intinguet omnia in sanguine passeris immolati
atque in aquis viventibus
et asperget domum septies
purificabitque eam
tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus
et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere
orabit pro domo et iure mundabitur
ista est lex omnis leprae et percussurae
leprae vestium et domorum
cicatricis et erumpentium papularum
lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis
ut possit sciri quo tempore mundum quid vel
inmundum sit