locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
loquimini filiis Israhel et dicite eis
vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit
et tunc iudicabitur huic vitio subiacere
cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
omne stratum in quo dormierit inmundum erit
et ubicumque sederit
si quis hominum tetigerit lectum eius
lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est
lavabit vestem suam
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
sagma super quo sederit inmundum erit
et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur
pollutum erit usque ad vesperum
qui portaverit horum aliquid
lavabit vestem suam
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
omnis quem tetigerit qui talis est
non lotis ante manibus
lavabit vestimenta sua
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
vas fictile quod tetigerit confringetur
vas autem ligneum lavabitur aqua
si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem
numerabit septem dies post emundationem sui
et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit
mundus
die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae
et veniet in conspectu Domini
ad ostium tabernaculi testimonii
dabitque eos sacerdoti
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum
et inmundus erit usque ad vesperum
vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua
et inmunda erit usque ad vesperum
mulier cum qua coierit lavabitur aqua
et inmunda erit usque ad vesperum
mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis
septem diebus separabitur
omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur
qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
omne vas super quo illa sederit
quisquis adtigerit
lavabit vestimenta sua
et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis
inmundus erit septem diebus
et omne stratum in quo dormierit polluetur
mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis
non in tempore menstruali
vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat
quamdiu huic subiacet passioni
inmunda erit quasi sit in tempore menstruo
omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit
quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
si steterit sanguis et fluere cessarit
numerabit septem dies purificationis suae
et octavo die offeret pro se sacerdoti
duos turtures vel duos pullos columbae
ad ostium tabernaculi testimonii
qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro ea coram Domino
et pro fluxu inmunditiae eius
docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam
et non moriantur in sordibus suis
cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos
ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu
et quae menstruis temporibus separatur
vel quae iugi fluit sanguine
et hominis qui dormierit cum ea