locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus
color
sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem
ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua
plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua
et pili coloris pristini
recludet eum sacerdos septem diebus
et considerabit die septimo
et siquidem lepra ultra non creverit
nec transierit in cute priores terminos
rursum includet eum septem diebus aliis
et die septimo contemplabitur
si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute
mundabit eum quia scabies est
lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit
quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae
iterum lepra creverit
adducetur ad eum
et inmunditiae condemnabitur
plaga leprae si fuerit in homine
adducetur ad sacerdotem
et videbit eum
cumque color albus in cute fuerit
et capillorum mutarit aspectum
ipsa quoque caro viva apparuerit
lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti
contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet
quia perspicue inmunditia est
sin autem effloruerit discurrens lepra
in cute
et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes
quicquid sub aspectu oculorum cadit
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit
eo quod omnis in candorem versa sit
et idcirco homo mundus erit
quando vero caro vivens in eo apparuerit
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur
caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
quod si rursum versa fuerit in alborem
et totum hominem operuerit
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive
subrufa
adducetur homo ad sacerdotem
qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua
et pilos versos in candorem contaminabit eum
plaga enim leprae orta est in ulcere
quod si pilus coloris est pristini
et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior
recludet eum septem diebus
et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit
caro et cutis quam ignis exuserit
et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem
considerabit eam sacerdos
et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute
humilior
contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est
quod si pilorum color non fuerit inmutatus
nec humilior plaga carne reliqua
et ipsa leprae species fuerit subobscura
recludet eum septem diebus
et die septimo contemplabitur
si creverit in cute lepra contaminabit eum
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus
plaga conbustionis est
et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae
vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra
videbit eos sacerdos
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua
et capillus flavus solitoque subtilior
contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est
sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni
et capillum nigrum
recludet eos septem diebus
et die septimo intuebitur
si non creverit macula et capillus sui coloris est
et locus plagae carni reliquae aequalis
radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo
nec humilior carne reliqua mundabit eum
lotisque vestibus mundus erit
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus
quia aperte inmundus est
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint
noverit hominem esse sanatum
et confidenter eum pronuntiet mundum
vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
intuebitur eos sacerdos
si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute
sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum
vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac
mundus est
et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
sin autem in calvitio sive in recalvatione
albus vel rufus color fuerit exortus
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
haut dubiae leprae quae orta est in calvitio
quicumque ergo maculatus fuerit lepra
et separatus ad arbitrium sacerdotis
habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
omni tempore quo leprosus est et inmundus
solus habitabit extra castra
vestis lanea sive linea
quae lepram habuerit
in stamine atque subtemine
aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
si alba aut rufa macula fuerit infecta
lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti
qui consideratam recludet septem diebus
et die septimo rursus aspiciens
si crevisse deprehenderit lepra perseverans est
pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
et idcirco conburetur flammis
quod si eam viderit non crevisse
praecipiet et lavabunt id in quo lepra est
recludetque illud septem diebus aliis
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam
nec tamen crevisse lepram
inmundum iudicabit et igne conburet
eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota
abrumpet eum et a solido dividet
quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant
lepra volatilis et vaga debet igne conburi
si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda
erunt
ista est lex leprae
vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque
supellectilis pelliciae
quomodo mundari debeat vel contaminari