verti me ad alia
et vidi calumnias quae sub sole geruntur
et lacrimas innocentum et consolatorem neminem
nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
et laudavi magis mortuos quam viventes
et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est
nec vidit mala quae sub sole fiunt
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias
animadverti patere invidiae proximi
et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
stultus conplicat manus suas
et comedit carnes suas dicens
melior est pugillus cum requie
quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi
considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
unus est et secundum non habet non filium non fratrem
et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis
nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis
in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima
melius ergo est duos simul esse quam unum
habent enim emolumentum societatis suae
si unus ceciderit ab altero fulcietur
vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem
et si dormierint duo fovebuntur mutuo
unus quomodo calefiet
et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei
funiculus triplex difficile rumpitur
melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto
qui nescit providere in posterum
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum
et alius natus in regno inopia consumatur
vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole
cum adulescente secundo qui consurgit pro eo
infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante
eum
et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo
sed et hoc vanitas et adflictio spiritus
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei
multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae
qui nesciunt quid faciant mali