ne temere quid loquaris
neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo
Deus enim in caelo et tu super terram
idcirco sint pauci sermones tui
multas curas sequuntur somnia
et in multis sermonibus invenitur stultitia
si quid vovisti Deo ne moreris reddere
displicet enim ei infidelis et stulta promissio
sed quodcumque voveris redde
multoque melius est non vovere
quam post votum promissa non conplere
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam
neque dicas coram angelo non est providentia
ne forte iratus Deus super sermone tuo
dissipet cuncta opera manuum tuarum
ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones
innumeri
tu vero Deum time
si videris calumnias egenorum et violenta iudicia
et subverti iustitiam in provincia
non mireris super hoc negotio
quia excelso alius excelsior est
et super hos quoque eminentiores sunt alii
et insuper universae terrae rex imperat servienti
avarus non implebitur pecunia
et qui amat divitias fructus non capiet ex eis
et hoc ergo vanitas
ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas
et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis
suis
dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat
saturitas autem divitis non sinit dormire eum
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole
divitiae conservatae in malum domini sui
pereunt enim in adflictione pessima
generavit filium qui in summa egestate erit
sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur
et nihil auferet secum de labore suo
miserabilis prorsus infirmitas
quomodo venit sic revertetur
quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris
et in curis multis et in aerumna atque tristitia
hoc itaque mihi visum est bonum
ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia
ex labore suo quod laboravit ipse sub sole
numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus
et haec est pars illius
et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis
et fruatur parte sua et laetetur de labore suo
hoc est donum Dei
non enim satis recordabitur dierum vitae suae
eo quod Deus occupet deliciis cor eius