omnia tempus habent
et suis spatiis transeunt universa sub caelo
tempus nascendi et tempus moriendi
tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
tempus occidendi et tempus sanandi
tempus destruendi et tempus aedificandi
tempus flendi et tempus ridendi
tempus plangendi et tempus saltandi
tempus spargendi lapides et tempus colligendi
tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
tempus adquirendi et tempus perdendi
tempus custodiendi et tempus abiciendi
tempus scindendi et tempus consuendi
tempus tacendi et tempus loquendi
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
quid habet amplius homo de labore suo
vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum
ut distendantur in ea
cuncta fecit bona in tempore suo
et mundum tradidit disputationi eorum
ut non inveniat homo opus
quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
et cognovi quod non esset melius
nisi laetari et facere bene in vita sua
omnis enim homo qui comedit et bibit
et videt bonum de labore suo
hoc donum Dei est
didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in
perpetuum
non possumus eis quicquam addere nec auferre
quae fecit Deus ut timeatur
quod factum est ipsum permanet
quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
vidi sub sole in loco iudicii impietatem
et in loco iustitiae iniquitatem
et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus
et tempus omni rei tunc erit
dixi in corde meo de filiis hominum
ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
idcirco unus interitus est hominis et iumentorum
et aequa utriusque condicio
sicut moritur homo sic et illa moriuntur
similiter spirant omnia
et nihil habet homo iumento amplius
cuncta subiacent vanitati
et omnia pergunt ad unum locum
de terra facta sunt
et in terram pariter revertentur
quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat
sursum
et si spiritus iumentorum descendat deorsum
et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo
et hanc esse partem illius
quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat